- CHERMITES Lapis
- CHERMITES Lapisapud Plinium, l. 36. c. 17. Mitior est autem servandis corporibus, nec absumendis Chermites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt. Uti libri Pliniani habent, atque ita Isidorus: Cum alias Chernites legatur, quemadmodum et Theophrastus, l. de lapp. lapidem illum vocat, e quo solium Darii cadaver servans, factum memorat. Χέρμα certe Graecis lapis est χαλικώδ1ης unde fortean χερμίτης λίθος. Quod tamen nonaffirmarelicet. Nam Χεερμάδιον inde interpretantur Grammatici lapidem, qui manum implet. Cuiusmodi in ripis fluminum et alveis reperiuntur politi ac candidi et magnitudine, quae facile tolli possit. Forte a coloris similitudine Χερμίτης dictus: Χερνίτης vero in Graecia originem non habet, Salmas. ad Solin. p. 1204.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.